- OCCURSUS
- OCCURSUSapud Claudian. l. 1. v. 123. ubi de decrepito Eunucho Eutropio,——— cum pallida nudisOssibus hororem dominis praeberet imago,Decolor et macies occursu laederet omnes:omen est; Ita enim mox,Aut crimen famulis, aut procedentibus omen.Et quidem invisum. Hinc de tali Stat. Theb. l. 11. v. 669.———— abi victoribus omenInvisum ——— ——Ita in oedem l. v. 751. Oedipum occursu pia templa domosque laesurum dict. Ad quae loca Scholiast. Malum occursum dicit, Caecum et absurdum hominem. Atque sic Philemon Comicus apud Theodoretum Serm. 6. Οὗτος, inquit Theodoretus, ὁ ποιητὴς καὶ τοὺς ὀιωνοῖς ἢ κληδόσι χρωμένους κωμῳδῶν, ἔφη.Ὅταν ἴδω παρατηροῦντα, τὶς ἔπταρεν,Ἢ τίς ἐλάλησεν, ἢ τίς ἐςτιν ὁ προσιὼνΣκοποῦντα, ἀπολῶ τοῦτον ἐυθὺς εν ἀγορᾷ.Eodem sensu occurrere legitur, apud Senec. Apocolocynth. Pusillum subperturbatur, ut illum vidit canem nigrum, villosum, quem non velis tibi in tenebris occurrere. Vide quoque Auctorem Declamationum, forte Posthumium Caesarem Declam. 1. At prudentis bonique hominis occursus, contra felicitatem praeferre dicebatur, uti de Philippidis occursu observat Plut. in Demetrio. Vide de variis occursibus, Zebelem, quem inscribunt Onirocritica, Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. d. l. ut et hîc passim, inprimis infra voce Omen. Atque hic fortuitus, alius honoris vel officii causâ debitus Occursus est, qui, si negligatur, contemptus, superbi vel inimici animi, signum haberi solet, ut notum. Hinc Abisari, occursum deprecanti, Alexander iussit nuntiari, si ad se gravaretur venire, ipsum ad eum esse venturum, apud Curtium l. 9. c. 1. Vide Cicer. l. 3. Fam. Ep. 7. Casaubonum ad Caligulam Suetonii, p. 434. 435. Alios: nec non supra ubi de Obviam itionibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.